- CLAVARE Vestem purpura
- CLAVARE Vestem purpuraidem quod oculare est; πορφυρῶσαι in Glossis: h. e. notis, signisque exornare. Variis enim figuris, quâ rotundis, quâ quadratis, Veter. luxuria lusit in vestibus aurô purpurâve illudendis; quarum quae rotundae erant et in circulum flexae, plumas vocitârunt Latini, item Oculos et Clavos, (quorum capita rotunda Graeci ἀπιδίοκους, σφραγῖδας, σημεῖα, κέγχρους etc.) Quae quadratae fiebant et intertexebantur vestibus, itidem Clavos appellârunt Latini, ut et tesseras; recentiores Graeci ταβλία vel ταυλια, h. e. tabulas; quô tamen nomme citimae Latinitatis Auctores etiam orbiculos illos ligneos vel eboreos vocârunt, quibus in tabula luditur. Sic tabulae et ταβλία in vestibus, rotundi clavi fuerint: cuiusmodi tabularum et orbiculorum, quibus vestes autvela clavabantur, meminit saepissime Anastasius in Vitis Pontificum. Ταβλία certe χρυσᾶ et πορφυρᾶ, pro clavis aureis et purpureis occurrunt in Fastis Graecis, etc. Non parvum autem inter vestiumparagaudes ac plumas seu clavos, πλουμία quoque citerioribus Graecis, discrimen fuit. Paragaudis, h. e. loris auratis vestes circumtexebantur, plumis autem seu clavis aureis aut purpureis intexebantur: unde vestem purpureis clavis intertextam, Graeci μεσοπόρφυρον; loris vero purpureis seu paragaudis circumtextam, περιπόρφυρον, Latini praetextam, vocabant; simili disctimine inter μεσόλευκον et περίλευκον χιτῶνα; apud Esaiam, c. 3. etc. Et quidem communes Romanorum tunicae albae erant, purpurâ clavatae: at triumphales, purpureae totae, aurô clavatae, quas a clavorum latitudine plamatas vocabant: a quibus pictae distinguendae, quae non unius formae clavos suis locis insertos insutosque habebant; sed diversis coloribus erant intextae ac varias rerum animaliumque formas acu expressas ostendebant. Porro in Senatorum tunica consuti erant multi latiores clavi, iique quadrati, unde πλατύσημος dicta, quam ante Caesarem nemo Senatorum cingebat: equitum vero tunica clavos angustiores insutos habebat, ςτενόσημος et ψικόσημος hinc vocata, super quam illi cingebantur, uti Quintilianus docet, l. 11. c. 3. etc. Sed et sigillatae non confundendae cum Clavatis: ita autem dicebantur in quibus figurae vel hominum vel bestiarum aurô vel purpurâ expressae erant, Graec. hinc ζωδιωταὶ: cuiusmodi sigilla ἐιδωλα vocat Afterius, uti ostendit Salmas. ad Trebellium Pollionem in Herode, c. 15. XXX. Tyrann. Vide supra in voce Belluata: plura autem de hac clavandi seu plumandi arte, apud eundem Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 20. et hîc infra, in voce Clavus, item ubi de Ocellis vestium etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.